MEMMATE vel MEMMATES

MEMMATE vel MEMMATES
MEMMATE, vel MEMMATES
vulgo Mande en Gevaudan, vicus olim Galliae in Gabalis, a monte Memmatensi vel Mimmatensi, in cuius crypta S. Privatus Episcopus Gabalitanus, ab Alemannis occisus est; dictus: nunc urbs Episcopalis, postquam Gabalis posthabitis sedes hûc translata est, non multo ante A. C. millesimum. Olite fluviô allui Massonus asserit, sed pleraeque tabulae aliquot passuum milibus inde removent. Ibi Privatus sepultus est, Valeriani Gallienique principatu, ubi Basilica S. Privati Martyris Abbatem suum habuit, docente Gregoriô Hist. Franc. l. 10. c. 29. Ragamundus Episcopus Mimatensis interfuisse legitur Concilio Lemovicis habito A. C. 1032. etiam Concilium aliquod Mimatense memoratur. Non procul ab urbe abest, Gredonense castrum, vel Gredo, vulgo Greze, radicibus montis adiacens, quô perfugiô usos esse Gabalorum urbis incolas, irruentibus in Aquitaniam Alamannis, ut dictum, tradidit Gregorius. Coeterum uti Vivariensem seu helvicum pagum, Vellavum, Arvernum, Cadurcinum et Rutenum, sic et Gabalicum, Cebennae montes dividunt, in superiorem, qui in montibus: et inferiorem, qui in plano vel vallibus situs est, unde pagus Gabalitanus superior le haut Gevaudan etc. dicitur: Reliqua vide in voce Gabali.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”